0 Meanings
Add Yours
Follow
Share
Q&A

Cum Vox Sanguinis Lyrics

Cum vox sanguinis
Ursule et innocentis turbe eius
Ante thronum dei sonuit
Antiqua prophetia venit
Per radicem Mambre
In vera ostensione trinitatis
Et dixit:
Iste sanguis nos tangit
Nunc omnes gaudeamus
Et postea venit congregatio agni
Per arietem in spinis pendentem
Et dixit:
Laus sit in Ierusalem per ruborem
Huius sanguinis
Deinde venit sacrificium vituli
Quod vetus lex ostendebat
Sacrificium laudis circumamicta
Varietate
Et que faciem dei Moysi obnubilabat
Dorsum illi ostendens
Hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas
Deum ostendunt
Et perfecte eum videre non possunt
Et dixerunt: O nobilissima turba
Virgo ista que in terris Ursula vocatur
In summis Columba nominatur
Quia innocentem turbam
Ad se collegit
O Ecclesia, tu es laudabilis
In ista turba:
Turba magna, quam
Incombustus rubus
Quem Moyses viderat significat
Et quam deus in prima radice
Plantaverat
In homine quem de limo formaverat
Ut sine commixtione
Viri viveret
Cum clarissima voce clamavit
In purissimo auro, thopazio
Et saphiro circumamicta in auro
Nunc gaudeant omnes celi
Et omnes populi cum illis
Ornentur. Amen
0 Meanings

Add your song meanings, interpretations, facts, memories & more to the community.

Add your thoughts...
Questions and Answers

Ask specific questions and get answers to unlock more indepth meanings & facts.

Ask a question...