0 Meanings
Add Yours
Follow
Share
Q&A

Ave Generosa Lyrics

Ave generosa gloriosa et intacta
Puella, tu pupilla castitatis
Tu materia sanctitatis
Que Deo placuit

Nam hec superna infusio in te fuit
Quod supernum Verbum in te carnem induit

Tu candidum lilium quod Deus ante omnem creaturam
Inspexit

O pulcherrima et dulcissima
Quam valde Deus in te delectabatur
Cum amplexionem caloris sui in te posuit
Ita quod Filius eius de te lactatus est

Venter enim tuus gaudium habuit
Cum omnis celestis symphonia de te sonuit
Quia virgo Filium Dei portasti
Ubi castitas tua in Deo claruit

Viscera tua gaudium habuerunt
Sicut gramen super quod ros cadit
Cum ei viriditatem infundit, ut et in te factum est
O mater omnis gaudii

Nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet
Ac in symphonia sonet
Propter dulcissimam Virginem
Et laudabilem Mariam
Dei Genitricem. Amen
0 Meanings

Add your song meanings, interpretations, facts, memories & more to the community.

Add your thoughts...
Questions and Answers

Ask specific questions and get answers to unlock more indepth meanings & facts.

Ask a question...