O quanta, qualia sunt illa sabbata
quae semper celebrat superna curia
quae fessis requies, quae merces fortibus
cum erit omnia Deus in omnibus

vere Ierusalem est illa civitas
cuius pax iugis est, summa iucunditas,
ubi non praevenit rem desiderium
nec desiderio minus est praemium

quis rex, quae curia
quale palatium
quae pax, quae requies
quod illud gaudium
huius participes exponant gloriam
si quantum sentiunt, possint exprimere

illic ex sabbato succedet sabbatum
perpes laetitia sabbatizantium
nec ineffabiles cessabunt iubili
quos decantabimus et nos et angeli

perenni Domino perpes sit gloria
ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia
ex quo sunt, Pater est
per quem sunt, Filius
in quo sunt, Patris et Filii Spiritus


Lyrics submitted by Lateralus518

O Quanta Qualia song meanings
Add your thoughts

No Comments

sort form View by:
  • No Comments

Add your thoughts

Log in now to tell us what you think this song means.

Don’t have an account? Create an account with SongMeanings to post comments, submit lyrics, and more. It’s super easy, we promise!

Back to top
explain