Estuans interius
ira vehementi
in amaritudine
locquor mee menti
factus de materia
cinis elementi
similis sum folio
de quo ludunt venti

Cum sit enim proprium
viro sapienti
supra petram ponere
sedem fundamenti
stultus ego comparor
fluvio labenti
sub eodem tramite
nunquam permanenti

Feror ego veluti
sine nauta navis
ut per vias aeris
vaga fertur avis
non me tenet vincula
non me tenet clavis
quero mihi similes
et adiungor pravis

Mihi cordis gravitas
res videtur gravis
iocis est amabilis
dulciorque favis
quicquid Venus imperat
labor est suavis
que nunquam in cordibus
habitat ignavis

Via lata gradior
more iuventutis
inplicor et vitiis
immemor virtutis
voluptatis avidus
magis quam salutis
mortuus in anima
curam gero cutis


Lyrics submitted by Irritator

Estuans Interius song meanings
Add your thoughts

No Comments

sort form View by:
  • No Comments

Add your thoughts

Log in now to tell us what you think this song means.

Don’t have an account? Create an account with SongMeanings to post comments, submit lyrics, and more. It’s super easy, we promise!

Back to top
explain